monumenta.ch > Augustinus > 35
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, XXXIV <<<     >>> XXXVI

Caput XXXV

1 Iam ex hoc, quem ad modum per posteros Abrahae civitatis Dei procurrant tempora, videamus. A primo igitur anno vitae Isaac usque ad sexagensimum, quo ei nati sunt filii, illud memorabile est, quod, cum illi Deum roganti ut pareret uxor eius, quae sterilis erat, concessisset Dominus quod petebat, atque haberet illa conceptum, gestiebant gemini adhuc in utero eius inclusi.
2 Qua molestia cum angeretur, Dominum interrogavit accepitque responsum: "Duae gentes in utero tuo sunt et duo populi de ventre tuo separabuntur et populus populum superabit et maior serviet minori."
Quod Paulus apostolus magnum vult intellegi gratiae documentum, quia nondum illis natis nec aliquid agentibus boni seu mali sine ullis bonis meritis eligitur minor maiore reprobato; quando procul dubio, quantum adtinet ad originale peccatum, ambo pares erant; quantum autem ad proprium, ullius eorum nullum erat.
3 Sed nunc de hac re dicere aliquid latius instituti operis ratio non sinit, unde in aliis multa iam diximus. Quod autem dictum est: "Maior serviet minori," nemo fere nostrorum aliter intellexit, quam maiorem populum Iudaeorum minori Christiano populo serviturum.
4 Et re vera quamvis in gente Idumaeorum, quae nata est de maiore, cui duo nomina erant (nam et Esau vocabatur et Edom, unde Idumaei), hoc videri possit impletum, quia postea superanda fuerat a populo, qui ortus est ex minore, id est Israelitico, eique fuerat futura subiecta: tamen in aliquid maius intentam fuisse istam prophetiam, qua dictum est: "Populus populum superabit et maior serviet minori," convenientius creditur.
5 Et quid est hoc, nisi quod in Iudaeis et Christianis evidenter impletur?